monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 49, 4
Sed audierimus, a solis ortu usque ad occasum vocatam terram: unde coepit vocare qui vocavit? Et hoc audite: Ex Sion species decoris eius. Certe concordat Psalmus Evangelio dicenti: Per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. Audi, Per omnes gentes: Vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. Audi, Incipientibus ab Ierusalem: Ex Sion species decoris eius. Ergo. Vocavit terram a solis ortu usque ad occasum, concordat verbis Domini dicentis: Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes . Omnes enim gentes sunt a solis ortu usque ad occasum. Quod vero Ex Sion species decoris eius, quod inde coepit decus Evangelii eius, quod inde annuntiari coepit speciosus forma prae filiis hominum , concordat verbis Domini dicentis, Incipientibus ab Ierusalem. Concinunt nova veteribus, vetera novis: dicunt ad invicem seraphim duo, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth . Et consonant duo Testamenta, et unam vocem habent duo Testamenta: audiatur vox concinentium Testamentorum, non calumniantium exhaeredatorum. Fecit ergo ista Deus deorum, Vocavit terram a solis ortu usque ad occasum, ex Sion procedente specie sua. Ibi enim erant discipuli, qui acceperunt Spiritum sanctum quinquagesimo post resurrectionem eius die missum de coelo . Inde Evangelium, inde praedicatio, inde impletus orbis terrarum, et hoc in gratia fidei.